Tob 14

etc., quadragenarius numerus laboriosus est, jejunii et abstinentiae. Nos autem omnes hujus vitae labores debemus sustinere, cum Dei et proximi dilectione, et sic fructificabimus. . etc. Sacratum numerum quinquagenarium transierat, nec ad sexagenarium, qui perfectionem, propter senarium, in quo omnia facta sunt, significat, pervenerat. . BEDA, in Esdram. Tobias, id est, doctores Judaeorum, qui de hoc mundo exituri propinquis suis annuntiant: quia mundus ad finem appropinquat, et futurae vitae bona in proximo futura. . etc. ID., ibid. Hoc quotidie facit Christus, etc., usque ad diu vivens animi levitatem non deserit. . Sepultura Tobiae finem mundi designat, quo Dominus noster cum corpore suo, quod est Ecclesia, in requiem intrat angelis de societate hominum congratulantibus, et singulos per diversas mansiones pro meritorum qualitate collocantibus. .
Copyright information for VulgGlossa